Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
87 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.
2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
5 AEstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?
16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me:
18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
3 Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,
2 congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
3 Et super populum meum miserunt sortem; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
4 Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
5 Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
6 Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
7 Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
8 Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est.
12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat:
13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes.
14 Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
15 Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
16 Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine:
17 quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio?
18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?
19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.