Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
29 Et haec sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem,
4 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem:
5 AEdificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum.
6 Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
7 Et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
66 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri:
3 ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
4 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
5 Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.
6 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
7 Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster!
8 Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.
8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria caelesti.
11 Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus:
12 si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:
13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14 Haec commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam.
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri.
14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.