Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 102:1-17

102 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.

Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.

Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:

qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:

qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilae juventus tua:

faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.

Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas.

Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.

Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur.

10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

11 Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;

12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.

14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.

15 Homo, sicut foenum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:

16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.

17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,

Ieremias 29:24-32

24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices:

25 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens:

26 Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem:

27 et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis?

28 Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: aedificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum.

29 Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiae prophetae.

30 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:

31 Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,

32 idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum.

Ephesios 6:10-20

10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:

12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus.

13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.

14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae,

15 et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis,

16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:

17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:

19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:

20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.