Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
8 Et venerat mensis septimus: filii autem Israel erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam aquarum: et dixerunt Esdrae scribae ut afferret librum legis Moysi, quam praeceperat Dominus Israeli.
2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
3 Et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erectae ad librum.
5 Et aperuit Esdras librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
6 Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen, elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.
8 Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.
9 Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitae interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro: nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
10 Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
19 In finem. Psalmus David.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.
3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
6 Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.
8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.
13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.
14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?
16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore?
17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?
18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.
22 Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:
23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores?
30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?
31 AEmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo.
15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
17 Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
19 praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21 Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.