Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 145

145 Alleluja, Aggaei et Zachariae.

Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

in filiis hominum, in quibus non est salus.

Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:

qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.

Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;

Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Canticum Canticorum 4:9-5:1

Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

10 Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

13 Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.

14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis.

15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.

16 [Sponsa.] Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. [Sponsus.] Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.

Lucas 5:33-39

33 At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum: tui autem edunt et bibunt?

34 Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare?

35 Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus.

36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.

37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt:

38 sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.

39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.