Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
145 Alleluja, Aggaei et Zachariae.
2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:
6 qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;
8 Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
54 Lauda, sterilis, quae non paris; decanta laudem, et hinni, quae non pariebas: quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus.
2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
3 Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit.
4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.
5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israel: Deus omnis terrae vocabitur.
6 Quia ut mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhaerentes bono:
10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem praevenientes:
11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:
12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:
13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.
14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.