Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 106:1-12

106 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,

a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;

et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.

Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.

10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro.

11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.

12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

Iudicum 5:12-21

12 Surge, surge Debbora; surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem.

13 Salvatae sunt reliquiae populi: Dominus in fortibus dimicavit.

14 Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.

15 Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in praeceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.

16 Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.

17 Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus: Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur.

18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.

19 Venerunt reges et pugnaverunt: pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere praedantes.

20 De caelo dimicatum est contra eos: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.

21 Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison: conculca, anima mea, robustos.

I Ioannis 5:13-21

13 Haec scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei.

14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.

15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.

16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.

17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.

18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.

19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.

20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita aeterna.

21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.