Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Isaias 62:1-5

62 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.

Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.

Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.

Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.

Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.

Psalmi 36:5-10

Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.

Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.

Subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias.

Desine ab ira, et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris.

Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram.

10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies.

I Corinthios 12:1-11

12 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.

Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.

Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.

Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:

et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:

et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.

Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum:

alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:

10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

11 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

Ioannes 2:1-11

Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi.

Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.

Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.

Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.

Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.

Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.

Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.

Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,

10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.