M’Cheyne Bible Reading Plan
11 Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et AEgyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet.
2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.
3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram AEgyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra AEgypti coram servis Pharaonis et omni populo.
4 Et ait: Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in AEgyptum:
5 et morietur omne primogenitum in terra AEgyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
6 Eritque clamor magnus in universa terra AEgypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
7 Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus AEgyptios et Israel.
8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post haec egrediemur.
9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra AEgypti.
10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.
12 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra AEgypti:
2 Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
3 Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suae, juxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni.
5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et haedum.
6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.
7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.
10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini.
12 Et transibo per terram AEgypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra AEgypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis AEgypti faciam judicia. Ego Dominus.
13 Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram AEgypti.
14 Habebitis autem hunc diem in monumentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
15 Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.
16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.
17 Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra AEgypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae.
20 Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
14 Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
3 Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisaeos, dicens: Si licet sabbato curare?
4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
5 Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?
6 Et non poterant ad haec respondere illi.
7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
8 Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.
9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:
11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio;
13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos:
14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos.
17 Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.
19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.
20 Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc.
22 Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
23 Et ait dominus servo: Exi in vias, et saepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam.
25 Ibant autem turbae multae cum eo: et conversus dixit ad illos:
26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
28 Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
30 dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare?
31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?
32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt.
33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.
34 Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur?
35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
29 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
2 Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?
3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris:
4 sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:
5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:
6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei:
7 quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.
8 Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.
9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.
11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi:
12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.
14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
15 Oculus fui caeco, et pes claudo.
16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.
18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
24 Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram.
25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.
15 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
2 per quod et salvamini: qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:
4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:
5 et quia visus est Cephae, et post hoc undecim:
6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:
7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus:
8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:
11 sive enim ego, sive illi: sic praedicamus, et sic credidistis.
12 Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra:
15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.
18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,
21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:
27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia.
28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?
30 ut quid et nos periclitamur omni hora?
31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.
34 Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?
36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur:
37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.
39 Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40 Et corpora caelestia, et corpora terrestria: sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.
41 Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:
42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute:
44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:
45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.
47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de caelo, caelestis.
48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis caelestis, tales et caelestes.
49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis.
50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.
51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.
54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?
56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.
57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.