M’Cheyne Bible Reading Plan
1 Haec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in AEgyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt:
2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,
3 Issachar, Zabulon et Benjamin,
4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.
5 Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in AEgypto erat.
6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,
7 filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.
8 Surrexit interea rex novus super AEgyptum, qui ignorabat Joseph.
9 Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.
10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
13 oderantque filios Israel AEgyptii, et affligebant illudentes eis,
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
15 Dixit autem rex AEgypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
16 praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis AEgypti, sed conservabant mares.
18 Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
19 Quae responderunt: Non sunt Hebreae sicut aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
22 Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate.
4 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum
2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit.
3 Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
4 Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis,
6 et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
8 Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te:
11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
12 Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo.
15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
17 Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
19 praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21 Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.
22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
25 In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:
26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam.
27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes.
29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.
30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis.
32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
33 Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna,
34 dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.
35 Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.
39 Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
41 Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.
42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.
43 Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.
44 Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.
18 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis?
4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?
6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur.
7 Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum.
8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.
9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.
11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.
12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.
13 Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors.
14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus.
17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.
18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.
20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.
5 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
2 Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.
3 Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens eum, qui sic operatus est,
4 in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,
5 tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae: sed in azymis sinceritatis et veritatis.
9 Scripsi vobis in epistola: Ne commisceamini fornicariis:
10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis?
13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.