M’Cheyne Bible Reading Plan
38 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.
2 Viditque ibi filiam hominis Chananaei, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam.
3 Quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.
4 Rursumque concepto foetu, natum filium vocavit Onan.
5 Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit.
6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
7 Fuit quoque Her primogenitus Judae nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est.
8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.
9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suae: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quae abiit, et habitavit in domo patris sui.
12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judae: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
14 Quae, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
16 Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coeam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?
17 dixit: Mittam tibi haedum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
18 Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
19 et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
20 Misit autem Judas haedum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,
21 interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quae sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix.
22 Reversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
23 Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi haedum quem promiseram: et tu non invenisti eam.
24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judae, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur.
25 Quae cum duceretur ad poenam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus haec sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.
26 Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.
27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens:
28 Iste egredietur prior.
29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.
30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara.
8 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
2 Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
5 Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
6 Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae.
7 Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
11 Et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
12 Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
14 Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15 Et praecipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis.
16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus.
17 Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum?
18 oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini,
19 quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
20 Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
21 Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret.
23 Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
24 Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et coepit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia.
26 Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.
27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
28 Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
31 Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum.
33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animae suae faciat?
37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?
38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
39 Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
4 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2 Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti;
4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.
6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?
8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
9 flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos.
10 Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11 Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt.
12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
13 In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines,
14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;
15 et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi.
17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?
18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;
19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
20 De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.
8 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.
2 Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
4 ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt.
6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
17 Si autem filii, et haeredes: haeredes, quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.
18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
25 Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.
26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
29 Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
30 Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.
31 Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos?
32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?
33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,
34 quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.)
37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.