M’Cheyne Bible Reading Plan
46 Profectusque Israel cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum.
3 Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in AEgyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
4 Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
5 Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem,
6 et omnia quae possederat in terra Chanaan: venitque in AEgyptum cum omni semine suo,
7 filii ejus, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies.
8 Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in AEgyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
10 Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
12 Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
13 Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron.
14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel.
15 Hi filii Liae quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua: omnes animae filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
16 Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
17 Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
18 Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae: et hos genuit Jacob sedecim animas.
19 Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin.
20 Natique sunt Joseph filii in terra AEgypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
21 Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
22 Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animae, quatuordecim.
23 Filii Dan: Husim.
24 Filii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
25 Hi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae: et hos genuit Jacob: omnes animae, septem.
26 Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Jacob in AEgyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
27 Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra AEgypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob, quae ingressae sunt in AEgyptum, fuere septuaginta.
28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
29 Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
30 Dixitque pater ad Joseph: Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me:
32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
33 Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?
34 respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur AEgyptii omnes pastores ovium.
16 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
5 Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
8 At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia.
10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
12 Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.
16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
17 Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient: linguis loquentur novis:
18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.
19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.
20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
12 Respondens autem Job, dixit:
2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec quae nostis ignorat?
4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas.
5 Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
6 Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
8 Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
9 Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit?
10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis.
11 Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem?
12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
14 Si destruxerit, nemo est qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
18 Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.
19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
24 Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
16 Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio ecclesiae, quae est in Cenchris:
2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu
4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium),
5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo.
6 Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.
7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
10 Salutate Apellen probum in Christo.
11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.
12 Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quae multum laboravit in Domino.
13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.