M’Cheyne Bible Reading Plan
47 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quae possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen.
2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:
3 quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
4 Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
5 Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
6 Terra AEgypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
7 Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,
8 et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae?
9 respondit: Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
10 Et benedicto rege, egressus est foras.
11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in AEgypto in optimo terrae loco, Ramesses, ut praeceperat Pharao.
12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis.
13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime AEgypti et Chanaan.
14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in aerarium regis.
15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta AEgyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia?
16 Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.
17 Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
19 Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
20 Emit igitur Joseph omnem terram AEgypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,
21 et cunctos populos ejus a novissimis terminis AEgypti usque ad extremos fines ejus,
22 praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
23 Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,
24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
25 Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi.
26 Ex eo tempore usque in praesentem diem, in universa terra AEgypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit.
27 Habitavit ergo Israel in AEgypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis.
28 Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitae illius, centum quadraginta septem annorum.
29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in AEgypto:
30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti.
31 Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput.
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum:
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
5 Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,
9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:
14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae:
16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum:
17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.
20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.
21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:
24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.
28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.
29 Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.
31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:
32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in aeternum,
33 et regni ejus non erit finis.
34 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis:
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
13 Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
2 Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.
3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
5 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.
6 Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.
7 Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?
8 numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini?
9 aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?
10 Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.
12 Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae.
13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
14 Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?
15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
16 Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
17 Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris.
18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.
19 Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?
20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
22 Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.
23 Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi.
24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?
25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:
26 scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.
27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:
28 qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
2 ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu:
5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.
12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi.
13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium:
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
16 Baptizavi autem et Stephanae domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
22 Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt:
23 nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
24 ipsis autem vocatis Judaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam:
25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:
28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret:
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:
31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.