Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Genesis 37

37 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

Et hae sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.

Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quae causa majoris odii seminarium fuit.

Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:

putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.

Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.

Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?

11 Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.

12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

13 dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,

14 Praesto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:

15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret.

16 At ille respondit: Fratres meos quaero: indica mihi ubi pascant greges.

17 Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.

18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:

19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:

20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:

22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita:

24 miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam.

25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in AEgyptum.

26 Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?

27 melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in AEgyptum.

29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:

30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?

31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt:

32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.

33 Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.

34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.

35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

36 Madianitae vendiderunt Joseph in AEgypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

Marcus 7

Et conveniunt ad eum pharisaei, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.

Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.

Pharisaei enim, et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:

et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum:

et interrogabant eum pharisaei et scribae: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?

At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:

in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum.

Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.

Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:

12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,

13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.

14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.

15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem.

16 Si quis habet aures audiendi, audiat.

17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.

18 Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:

19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?

20 Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem.

21 Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,

22 furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.

23 Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.

25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.

26 Erat enim mulier gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus.

27 Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

28 At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.

29 Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit daemonium a filia tua.

30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse.

31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.

32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.

33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus:

34 et suspiciens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire.

35 Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte.

36 Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant:

37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Iob 3

Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,

et locutus est:

Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.

Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.

Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.

Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.

Sit nox illa solitaria, nec laude digna.

Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.

Obtenebrentur stellae caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae.

10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.

11 Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii?

12 Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus?

13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem

14 cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines;

15 aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento;

16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.

17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.

18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.

19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.

20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt:

21 qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum;

22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum?

23 viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris?

24 Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquae, sic rugitus meus:

25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.

26 Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.

Romanos 7

An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?

Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.

Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.

Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.

Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.

Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.

Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.

Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.

Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.

10 Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.

11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.

12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.

13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.

14 Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.

15 Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.

16 Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam bona est.

17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.

18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.

19 Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.

20 Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.

21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet:

22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:

23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.

24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?

25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.