Book of Common Prayer
72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!
2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:
3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.
8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.
13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:
17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.
19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;
22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:
23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?
26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.
27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.
22 statim pueri David et Joab venerunt, caesis latronibus, cum praeda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace.
23 Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace.
24 Et ingressus est Joab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti eum, et abiit et recessit?
25 ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quae agis?
26 Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David.
27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portae ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris ejus.
28 Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner:
29 et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.
30 Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in praelio.
31 Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner: flevit autem et omnis populus.
33 Plangensque rex, et lugens Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner.
34 Manus tuae ligatae non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
35 Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam.
36 Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi.
37 Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
38 Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel?
39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviae duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.
16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.
17 Haec subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Praecipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes:
20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judaei:
21 et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
22 Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis caedi.
23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
24 Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat praeterire eos.
49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.
51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
52 non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcaecatum.
53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:
55 et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.