Book of Common Prayer
37 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
4 Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:
5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.
6 Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam.
13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.
15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.
17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.
23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.
24 Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendae, et sedit rex ad comedendum panem.
25 Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quae erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul: vacuusque apparuit locus David.
26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus.
27 Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum?
28 Responditque Jonathas Sauli: Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem,
29 et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me: nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
30 Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae?
31 Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est.
32 Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit?
33 Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David.
34 Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
35 Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo.
36 Et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum.
37 Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas: et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
38 Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad dominum suum:
39 et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant.
40 Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem.
41 Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.
42 Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quaecumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum.
13 Erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae, prophetae et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus.
2 Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
3 Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
4 Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum.
5 Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Judaeorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judaeum, cui nomen erat Barjesu,
7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
8 Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quaerens avertere proconsulem a fide.
9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
10 dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas.
11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae: et circuiens quaerebat qui ei manum daret.
12 Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
23 Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas.
24 Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
3 Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.
2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
3 Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
4 Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant.
5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
6 Exeuntes autem pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.