Book of Common Prayer
140 Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6 absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7 Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
142 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia.
2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
3 Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi.
4 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum.
5 Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
6 Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
7 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
9 Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi.
10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in aequitate tua, educes de tribulatione animam meam,
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
141 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio:
4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.
143 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.
2 Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
4 Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra praetereunt.
5 Domine, inclina caelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.
6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:
8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
9 Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi.
10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
12 Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua; filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi.
13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis;
14 boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
15 Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.
19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel: caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam.
20 Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum.
21 Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum.
22 Cumque venisset dies praelii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.
23 Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
14 Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quae est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
2 Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in Magron: et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum.
3 Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.
4 Erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petrae ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc et inde praerupti: nomen uni Boses, et nomen alteri Sene:
5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad meridiem contra Gabaa.
6 Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis.
7 Dixitque ei armiger suus: Fac omnia quae placent animo tuo: perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris.
8 Et ait Jonathas: Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,
9 si taliter locuti fuerint ad nos: Manete donec veniamus ad vos: stemus in loco nostro, nec ascendamus ad eos.
10 Si autem dixerint: Ascendite ad nos: ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris: hoc erit nobis signum.
11 Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthiim: En Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant.
12 Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus, dixeruntque: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. Et ait Jonathas ad armigerum suum: Ascendamus: sequere me: tradidit enim Dominus eos in manus Israel.
13 Ascendit autem Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum.
14 Et facta est plaga prima qua percussit Jonathas et armiger ejus, quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit.
15 Et factum est miraculum in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo.
9 Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de caelo.
4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris?
5 Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare.
6 Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?
7 Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
8 Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
9 Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum.
28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.
30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.
31 Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?