Book of Common Prayer
31 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.
35 In finem. Servo Domini ipsi David.
2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.
3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.
6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos:
10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
21 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum?
2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex praecepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi praecepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum.
3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.
4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus?
5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen ejus Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul.
8 Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat.
9 Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in Valle terebinthi: est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle: neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis: da mihi eum.
10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth.
11 Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terrae? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia?
12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum: et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae ejus in barbam.
14 Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me?
15 an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me praesente? hiccine ingredietur domum meam?
13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
15 Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite:
17 Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra AEgypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post haec dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
21 Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta:
22 et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Jesum,
24 praedicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum poenitentiae omni populo Israel.
25 Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum,
8 et ab Jerosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum.
9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum:
10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes:
12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.
14 Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos praedicare.
15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi daemonia.
16 Et imposuit Simoni nomen Petrus:
17 et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:
18 et Andream, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum,
19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.