Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 120-127

120 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.

Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.

Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.

Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.

Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus.

Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

121 Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.

Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.

Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.

122 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.

Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;

quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.

123 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,

nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos,

forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos,

forsitan aqua absorbuisset nos;

torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.

Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

124 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat

in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,

benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!

125 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.

Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.

Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.

Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.

Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.

Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.

126 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,

ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris.

Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.

Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.

127 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.

Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.

Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.

Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.

Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israel.

I Samuelis 11

11 Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos foederatos, et serviemus tibi.

Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel.

Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israel, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.

Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba haec, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.

Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.

Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec, et iratus est furor ejus nimis.

Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.

Et recensuit eos in Bezech: fueruntque filiorum Israel trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.

Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui laetati sunt.

10 Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.

11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.

12 Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos.

13 Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel.

14 Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.

15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul, et cuncti viri Israel nimis.

Actus Apostolorum 8:1-13

Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos.

Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.

Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.

Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.

Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum.

Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat.

Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.

Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.

Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariae, dicens se esse aliquem magnum:

10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur magna.

11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.

12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.

13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.

Lucas 22:63-71

63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes.

64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit?

65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.

67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:

68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.

69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.

70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.

71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.