Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 118

118 Alleluja. [Aleph.] Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum.

Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.

Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas.

Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.

Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae.

Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque.

[Beth.] In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.

10 In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis.

11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.

12 Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas.

13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.

14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.

16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.

17 [Ghimel.] Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.

18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.

20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.

21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.

22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.

23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.

24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.

25 [Daleth.] Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.

26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.

27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.

28 Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis.

29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.

30 Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus.

31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.

32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

33 [He.] Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.

34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.

35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.

36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.

37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.

38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.

39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.

40 Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me.

41 [Vau.] Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum.

42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.

43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.

44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi.

45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.

46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.

47 Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi.

48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.

49 [Zain.] Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

50 Haec me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.

51 Superbi inique agebant usquequaque; a lege autem tua non declinavi.

52 Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.

53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

54 Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae.

55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.

56 Haec facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.

57 [Heth.] Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.

58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.

59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.

60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.

62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuae.

63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.

64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me.

65 [Teth.] Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.

66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.

67 Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.

68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.

69 Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

70 Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum.

71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.

72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.

73 [Jod.] Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.

74 Qui timent te videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi.

75 Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.

76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.

77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.

78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis.

79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.

80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.

81 [Caph.] Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.

82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?

83 Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus.

84 Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?

85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.

86 Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me.

87 Paulominus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua.

88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.

89 [Lamed.] In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in caelo.

90 In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet.

91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.

92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.

93 In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.

94 Tuus sum ego; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi.

95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi.

96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.

97 [Mem.] Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.

98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in aeternum mihi est.

99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.

100 Super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi.

101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.

102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.

103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.

104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis.

105 [Nun.] Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.

106 Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae.

107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.

108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.

109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.

110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.

111 Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt.

112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.

113 [Samech.] Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.

114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.

115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.

116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.

117 Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.

118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.

119 Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua.

120 Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui.

121 [Ain.] Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me.

122 Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.

123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae.

124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.

125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.

126 Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam.

127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.

128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui.

129 [Phe.] Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.

130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.

131 Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.

132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.

133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.

134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.

135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.

136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.

137 [Sade.] Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.

139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.

140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.

141 Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus.

142 Justitia tua, justitia in aeternum, et lex tua veritas.

143 Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est.

144 AEquitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam.

145 [Coph.] Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram.

146 Clamavi ad te; salvum me fac: ut custodiam mandata tua.

147 Praeveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.

148 Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.

149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.

150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.

151 Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas.

152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.

153 [Res.] Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.

154 Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.

155 Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.

156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum judicium tuum vivifica me.

157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.

158 Vidi praevaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.

159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me.

160 Principium verborum tuorum veritas; in aeternum omnia judicia justitiae tuae.

161 [Sin.] Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.

162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.

163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.

164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae.

165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.

167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.

168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.

169 [Tau.] Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.

170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me.

171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.

172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua aequitas.

173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.

174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.

175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.

176 Erravi sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

Psalmi 145

145 Alleluja, Aggaei et Zachariae.

Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

in filiis hominum, in quibus non est salus.

Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:

qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.

Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;

Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Isaias 11:1-9

11 Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.

Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis;

et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet;

sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.

Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.

Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.

Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas.

Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet.

Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes.

I Corinthios 2:1-13

Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi.

Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.

Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:

et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:

ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur:

sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,

quam nemo principum hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.

Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum:

10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

11 Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis:

13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

Ioannes 14:21-29

21 Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.

22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo?

23 Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;

24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.

25 Haec locutus sum vobis apud vos manens.

26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.

27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.

28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.

29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.