Book of Common Prayer
8 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
47 Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.
2 Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
3 Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni.
4 Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.
5 Quoniam ecce reges terrae congregati sunt; convenerunt in unum.
6 Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.
7 Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis:
8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
9 Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum.
10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; justitia plena est dextera tua.
12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae, propter judicia tua, Domine.
13 Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus.
14 Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula.
24 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:
2 Deus meus, in te confido; non erubescam.
3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.
7 Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.
10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.
12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.
13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.
22 Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.
96 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit: exsultet terra; laetentur insulae multae.
2 Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus.
3 Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae; vidit, et commota est terra.
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.
6 Annuntiaverunt caeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
8 Audivit, et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine.
9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos.
11 Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.
12 Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus.
1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei.
2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin,
3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini.
4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus: et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis:
5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.
6 Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni.
7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillae quasi aspectus aeris candentis.
8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant.
9 Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum: non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor.
11 Facies eorum et pennae eorum extentae desuper: duae pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum.
12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.
13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum: haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.
14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.
24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum: cumque starent, demittebantur pennae eorum.
25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.
26 Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum: a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,
28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.
5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur.
6 Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum?
7 Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:
12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te.
13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Jesus.
17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra:
19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.