Book of Common Prayer
108 In finem. Psalmus David.
2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.
8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
11 Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.
33 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
2 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.
3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.
4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur.
7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.
13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos?
14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.
16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
20 Multae tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.
23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.
15 Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens:
16 Hac ipsa hora quae nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjamin, et unges eum ducem super populum meum Israel: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum: venit enim clamor eorum ad me.
17 Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi: iste dominabitur populo meo.
18 Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis.
19 Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi.
20 Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventae sunt. Et cujus erunt optima quaeque Israel? nonne tibi et omni domui patris tui?
21 Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus es mihi sermonem istum?
22 Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri.
23 Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, et praecepi ut reponeres seorsum apud te.
24 Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit: pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa.
25 Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario: stravitque Saul in solario, et dormivit.
26 Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul: egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel.
27 Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.
10 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super haereditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi.
31 Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens:
32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
33 Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est.
34 Videns vidi afflictionem populi mei qui est in AEgypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in AEgyptum.
35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra AEgypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis.
38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitae dare nobis.
39 Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in AEgyptum,
40 dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui praecedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra AEgypti, nescimus quid factum sit ei.
41 Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum.
42 Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?
43 Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas: et transferam vos trans Babylonem.
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.
41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,
42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
43 Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
44 Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.
46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
47 Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
48 Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis?
49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
51 Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.