Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 106

106 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,

a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;

et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.

Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.

10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro.

11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.

12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.

15 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

16 Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.

17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt.

18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.

20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

21 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.

23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:

24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.

25 Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.

26 Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.

27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.

28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.

29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.

30 Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

31 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;

34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.

36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis:

37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.

38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.

39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.

40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.

41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.

42 Videbunt recti, et laetabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.

43 Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?

I Samuelis 10:17-27

17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha:

18 et ait ad filios Israel: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego eduxi Israel de AEgypto, et erui vos de manu AEgyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.

19 Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.

20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israel, et cecidit sors tribus Benjamin.

21 Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri: et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus.

22 Et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi.

23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde: stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.

24 Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex.

25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.

26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.

27 Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire.

Actus Apostolorum 7:44-8:1

44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.

45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,

46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.

47 Salomon autem aedificavit illi domum.

48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:

49 Caelum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meae est?

50 Nonne manus mea fecit haec omnia?

51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos.

52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis:

53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.

54 Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.

55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.

56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.

57 Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.

58 Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum.

59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos.

Lucas 22:52-62

52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?

53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.

54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.

55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.

56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.

57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.

58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.

59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilaeus est.

60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.

62 Et egressus foras Petrus flevit amare.