Book of Common Prayer
87 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.
2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
5 AEstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?
16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me:
18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
90 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.
2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.
3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno;
6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano.
7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.
8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.
10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.
16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.
136 Psalmus David, Jeremiae. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:
3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
6 Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.
7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
4 Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos.
5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israel:
6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te:
7 domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.
8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum:
9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
10 Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi:
11 et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant.
12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco suo:
13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae.
14 Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.
15 Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum.
16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens:
17 Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
7 Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam:
9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae,
10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae: parvulus enim est.
14 Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:
39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:
40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.
41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.
42 Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit.
43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.
44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.
46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.
47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
48 et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
49 Respondens autem Joannes dixit: Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum.
50 Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.