Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Error: 'Psalmi 22:23-31' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Genesis 16:1-6

16 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar,

dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,

tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem.

Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.

Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te.

Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.

Romanos 4:1-12

Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?

Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.

Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.

Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei.

Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:

Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.

Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam.

10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio.

11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam:

12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.