Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
77 Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2 Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio.
3 Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.
4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit.
5 Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israel, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:
6 ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,
7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant:
8 ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
9 Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.
11 Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis.
12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra AEgypti, in campo Taneos.
13 Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre:
14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.
15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
16 Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.
17 Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
21 Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel:
22 quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.
23 Et mandavit nubibus desuper, et januas caeli aperuit.
24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis.
25 Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia.
26 Transtulit austrum de caelo, et induxit in virtute sua africum.
27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
29 Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:
30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
31 et ira Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.
32 In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
33 Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
34 Cum occideret eos, quaerebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei;
37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in iram concitaverunt eum in inaquoso?
41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt.
42 Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis:
43 sicut posuit in AEgypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos;
44 et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
45 Misit in eos coenomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos;
46 et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae;
47 et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina;
48 et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni;
49 misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.
50 Viam fecit semitae irae suae: non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit:
51 et percussit omne primogenitum in terra AEgypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham:
52 et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto:
53 et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
54 Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem quem acquisivit dextera ejus; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;
55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
58 In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
59 Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israel.
60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.
62 Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit.
63 Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae.
64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.
65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
66 Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis.
67 Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit:
68 sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
69 Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in saecula.
70 Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post foetantes accepit eum:
71 pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam.
72 Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
30 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:
2 Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
4 Quis ascendit in caelum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?
5 Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se.
6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
7 Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar:
8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria,
9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
4 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
3 Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
4 Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
6 et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
7 Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
9 et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
10 Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
11 Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.