Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 102:12-22

12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.

14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.

15 Homo, sicut foenum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:

16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.

17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,

18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.

20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.

22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.

Iob 6:1-13

Respondens autem Job, dixit:

Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera!

Quasi arena maris haec gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena:

quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me.

Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?

aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?

Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.

Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?

et qui coepit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?

10 Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.

11 Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?

12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.

13 Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.

Marcus 3:7-12

Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum,

et ab Jerosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum.

Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum:

10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.

11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes:

12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.