Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Genesis 9:8-17

Haec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios ejus cum eo:

Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:

10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas:

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus:

15 et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

Psalmi 25:1-10

25 In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.

Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum.

Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.

Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.

Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.

Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine:

ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.

Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.

Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:

10 in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus.

I Petri 3:18-22

18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.

19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit:

20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.

21 Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.

22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae haeredes efficeremur: profectus in caelum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.

Marcus 1:9-15

Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilaeae: et baptizatus est a Joanne in Jordane.

10 Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

11 Et vox facta est de caelis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.

12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.

13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei,

15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: poenitemini, et credite Evangelio.