Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
15 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
2 Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer.
3 Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, haeres meus erit.
4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis haeredem.
5 Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice caelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
13 Dictumque est ad eum: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post haec egredientur cum magna substantia.
15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
16 Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus.
17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
18 In illo die pepigit Dominus foedus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio AEgypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.
22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:
23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu,
25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.
28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
29 An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:
30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.