Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.
19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.
20 Et benedixit Heli Elcanae et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro foenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.
26 Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.
4 Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;
9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;
11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;
12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
14 Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis:
15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae.
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.
49 Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse?
50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo.
52 Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.