Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Baruch 5

Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te decore, et honore ejus, quae a Deo tibi est, sempiternae gloriae.

Circumdabit te Deus diploide justitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni.

Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub caelo est.

Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiae, et honor pietatis.

Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.

Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni:

constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae, ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.

Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis Israel ex mandato Dei.

Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suae, cum misericordia et justitia quae est ex ipso.

Malachias 3:1-4

Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.

Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:

et sedebit conflans, et emundans argentum: et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.

Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui.

Lucas 1:68-79

68 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:

69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:

71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:

73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum

78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Philippenses 1:3-11

Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,

semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,

super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.

Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu:

sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.

Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.

Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:

10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,

11 repleti fructu justitiae per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

Lucas 3:1-6

Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,

sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto.

Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum,

sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus:

omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:

et videbit omnis caro salutare Dei.