Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
68 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:
69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:
71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
4 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen.
2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel, praecepta et judicia.
5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
9 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.
2 Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.
3 Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
5 Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.