Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Lucas 1:46-55

46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:

47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48 Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,

50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.

52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae:

55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.

Michaeas 4:6-8

In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram colligam, et quam afflixeram:

et ponam claudicantem in reliquias, et eam quae laboraverat, in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum.

Et tu, turris gregis nebulosa filiae Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Jerusalem.

II Petri 1:16-21

16 Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.

17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.

18 Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.

19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:

20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit.

21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.