Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Lucas 1:68-79

68 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:

69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:

71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:

73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum

78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Malachias 3:13-18

13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus.

14 Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?

15 Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem aedificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt.

16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.

17 Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.

18 Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.

Philippenses 1:18-26

18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.

19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,

20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.

21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.

22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.

23 Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:

24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.

25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:

26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.