Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
51 In finem. Intellectus David,
2 cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
6 Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.
11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
3 Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens:
2 Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te.
3 Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum.
4 Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
5 Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.
6 Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
7 Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant.
8 Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum.
9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?
10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
1 Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,
2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
3 de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:
5 per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,
6 in quibus estis et vos vocati Jesu Christi:
7 omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.