Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Deuteronomium 30:15-20

15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum:

16 ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac caeremonias atque judicia: et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.

17 Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis:

18 praedico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam.

19 Testes invoco hodie caelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:

20 et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhaereas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.

Ecclesiasticus 15:15-20

15 adjecit mandata et praecepta sua.

16 Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.

17 Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.

18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi:

19 quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.

20 Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.

Psalmi 119

119 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.

Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar;

multum incola fuit anima mea.

Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

I Corinthios 3:1-9

Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,

lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.

Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?

Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?

ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.

Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.

Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus.

Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.

Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.

Matthaeus 5:21-37

21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio.

22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis.

23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:

24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.

25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.

26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

27 Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis.

28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.

29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.

30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.

31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.

32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat.

33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.

34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est:

35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis:

36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.

37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.