Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
119 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.
2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?
4 Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.
5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar;
6 multum incola fuit anima mea.
7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
30 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo: et ductus poenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,
2 et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua:
3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.
4 Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus,
5 et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.
6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.
7 Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.
8 Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie:
9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terrae tuae, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis:
15 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribae et pharisaei, dicentes:
2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
7 Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
8 Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.