Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
2 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
2 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.
3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
4 Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.
7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.
11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
9 ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
10 Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
11 Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
15 ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
19 Et sonitus buccinae paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,
21 dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
23 Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
24 Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.
23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,
25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
26 majores divitias aestimans thesauro AEgyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.
27 Fide reliquit AEgyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.