Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
22 Si nolueris polliceri, absque peccato eris.
23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.
24 Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum.
25 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes.
24 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.
2 Cumque egressa alterum maritum duxerit,
3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit:
4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas:
11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.
12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenae, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est:
15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
2 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae.
2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?
5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?
7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
11 Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.