Revised Common Lectionary (Complementary)
32 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.
8 Victimae impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
9 Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
10 Doctrina mala deserenti viam vitae; qui increpationes odit, morietur.
11 Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum!
24 Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.
25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduae.
26 Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.
29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
30 Lux oculorum laetificat animam; fama bona impinguat ossa.
31 Auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur.
32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
33 Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.
1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiae Dei, quae est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra.
6 Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur:
7 ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere.
9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos:
10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
11 adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis.