Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Habacuc 1:1-4

Onus quod vidit Habacuc propheta.

Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis?

Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam contra me? Et factum est judicium, et contradictio potentior.

Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.

Habacuc 2:1-4

Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.

Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.

Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.

Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.

Psalmi 37:1-9

37 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.

Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:

quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:

quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.

Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.

Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.

Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.

Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.

II Timotheum 1:1-14

Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu,

Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.

Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die

desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

recordationem accipiens ejus fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum.

Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:

qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia.

10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:

11 in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus, et magister gentium.

12 Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

13 Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.

14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.

Lucas 17:5-10

Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.

Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.

Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:

et non dicat ei: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes?

Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat?

10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.