Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 3

Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;

multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus.

Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.

Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.

Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.

Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.

Habacuc 1:5-17

Aspicite in gentibus, et videte; admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.

Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua.

Horribilis et terribilis est: ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur.

Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.

Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens; et congregabit quasi arenam captivitatem.

10 Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.

11 Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet: haec est fortitudo ejus dei sui.

12 Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum.

13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?

14 Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.

15 Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur, et exsultabit.

16 Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.

17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.

Iacobi 1:2-11

Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:

scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur.

Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.

Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.

Postulet autem in fide nihil haesitans: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur:

non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.

Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:

10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos foeni transibit;

11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.