Revised Common Lectionary (Complementary)
111 Alleluja, reversionis Aggaei et Zachariae. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis.
2 Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur.
3 Gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
4 Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus.
5 Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio:
6 quia in aeternum non commovebitur.
7 In memoria aeterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
8 confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
9 Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi: cornu ejus exaltabitur in gloria.
10 Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.
12 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus AEthiopissam,
2 et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? nonne et nobis similiter est locutus? Quod cum audisset Dominus
3 (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),
4 statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis. Cumque fuissent egressi,
5 descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
6 dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est:
8 ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?
9 Iratusque contra eos, abiit:
10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
11 ait ad Moysen: Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
12 ne fiat haec quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suae: ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.
13 Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam.
14 Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
13 Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
14 Et ipse praecepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis.
15 Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbae multae ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
16 Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.