Revised Common Lectionary (Complementary)
57 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
3 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant.
4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
6 quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.
9 Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
11 Laetabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille caprae: et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.
3 Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb.
4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
5 misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
6 Et dicetis: Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuae pax, et omnibus, quaecumque habes, sit pax.
7 Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus: quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David.
9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David: et siluerunt.
10 Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.
11 Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint?
12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat.
13 Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro: et aversatus est eos.
15 Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto:
16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
17 Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
18 Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentae, et centum ligaturas uvae passae, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos:
19 dixitque pueris suis: Praecedite me: ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit.
20 Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus: quibus et illa occurrit.
21 Et ait David: Vere frustra servavi omnia quae hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quae ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono.
22 Haec faciat Deus inimicis David, et haec addat, si reliquero de omnibus quae ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
6 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos?
2 an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis?
3 Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis saecularia?
4 Saecularia igitur judicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.
5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum?
6 Sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles?
7 Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?
8 Sed vos injuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus.
9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
11 Et haec quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.