Revised Common Lectionary (Complementary)
49 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2 Ex Sion species decoris ejus:
3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
4 Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.
5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6 Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
7 Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11 Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.
23 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae apposita sunt ante faciem tuam.
2 Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.
3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiae tuae pone modum.
5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilae, et volabunt in caelum.
6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:
7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introeas:
11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
33 O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!
34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?
35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen.