Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Error: 'Psalmi 119:97-104' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Proverbia 9

Sapientia aedificavit sibi domum: excidit columnas septem.

Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.

Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis.

Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:

Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.

Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae.

Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.

Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te.

Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.

10 Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.

11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.

12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.

13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,

14 sedit in foribus domus suae, super sellam in excelso urbis loco,

15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:

16 Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est:

17 Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior.

18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivae ejus.

I Ioannis 2:1-6

Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum:

et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.

Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.

Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.

Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.