Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 138

138 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;

tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:

et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea.

Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.

Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.

Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,

10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

11 Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12 Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.

13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meae.

14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae.

16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.

17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.

18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:

20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.

21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?

22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.

23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.

24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.

Esther 3:7-15

Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.

Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et caeremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.

Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae.

10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judaeorum,

11 dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit; de populo age quod tibi placet.

12 Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litterae signatae ipsius annulo

13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar; et bona eorum diriperent.

14 Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent, et pararent se ad praedictam diem.

15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judaeis, qui in urbe erant, flentibus.

Actus Apostolorum 2:22-36

22 Viri Israelitae, audite verba haec: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:

23 hunc, definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:

24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.

25 David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear:

26 propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:

27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

28 Notas mihi fecisti vias vitae: et replebis me jucunditate cum facie tua.

29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.

30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus:

31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.

32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.

33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.

34 Non enim David ascendit in caelum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,

35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

36 Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.