Revised Common Lectionary (Complementary)
66 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri:
3 ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
4 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
5 Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.
6 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
7 Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster!
8 Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.
47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
48 Et laudabunt super Babylonem caeli et terra, et omnia quae in eis sunt: quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus.
49 Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israel, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.
50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare: recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.
53 Si ascenderit Babylon in caelum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.
54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldaeorum:
55 quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae; dedit sonitum vox eorum:
56 quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus: et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait Rex (Dominus exercituum nomen ejus).
58 Haec dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portae ejus excelsae igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.
8 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae:
2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum:
3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
6 ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.