Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Canticum Canticorum 4-5

[Sponsus.] Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad.

Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro; omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas.

Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet.

Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.

Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

10 Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

13 Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.

14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis.

15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.

16 [Sponsa.] Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. [Sponsus.] Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.

[Sponsa.] Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: [Sponsus.] Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.

[Sponsa.] Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos?

Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.

Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.

Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quaesivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.

Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.

[Chorus.] Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?

10 [Sponsa.] Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus.

11 Caput ejus aurum optimum; comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus.

12 Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima.

13 Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.

14 Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.

15 Crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.

16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Jerusalem.

17 [Chorus.] Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quaeremus eum tecum.

Galatas 3

O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixus?

Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?

sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini?

tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.

Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?

Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:

cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae.

Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes gentes.

Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.

10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea.

11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.

12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.

13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:

14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.

15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.

16 Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.

17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

18 Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.

19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.

20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.

21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia.

22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.

23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat.

24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.

25 At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo.

26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu.

27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.

28 Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.