Old/New Testament
6 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam:
2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.
5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
7 Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem,
8 parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
16 Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae.
21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae:
24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae.
25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus?
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam;
31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet.
32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur:
34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae,
35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
7 Fili mi, custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. Fili,
2 serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui:
3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
4 Dic sapientiae: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam:
5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quae verba sua dulcia facit.
6 De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi,
7 et video parvulos; considero vecordem juvenem,
8 qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur:
9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.
10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas: garrula et vaga,
11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis;
12 nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.
13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens:
14 Victimas pro salute vovi; hodie reddidi vota mea:
15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.
16 Intexui funibus lectulum meum; stravi tapetibus pictis ex AEgypto:
17 aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo.
18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.
19 Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima:
20 sacculum pecuniae secum tulit; in die plenae lunae reversurus est in domum suam.
21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.
22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:
23 donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animae illius agitur.
24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.
25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus;
26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
27 Viae inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.
2 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
2 Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
5 Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio haec, quae fit a pluribus:
7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
10 Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
11 ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.
12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.
14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco:
15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt:
16 aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus?
17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.